HELENIANI Nummi

HELENIANI Nummi
HELENIANI Nummi
quorum in Eruditorum gazophylaciis complures, in Franciae Regis cimeliatchio octo aerei servantur, non unius omnino figurae ac ornatus inscriptionisqueve, cui debeant ascribi, dubitant huius rei curiosi; Mattine Constantini Mag. vel Iuliani Parabatae, vel etiam Crispi, si quaepiam fuit, coniugi. Matrem certe Helenam Aug. renuntiatam eiusqueve effigie cusos a Constantino aureos nummos, testantur Euseb. de. V. Const. l. 3. c. 46. Sozom. l. 2. c. 11. Niceph. l. 8. c. 31. et Theophanes Anno 20. Constant. qui monetam ὡς Βασιλίδι attribuisse aiunt. Eiusinodi autem num mos aureos Romae repertos A. C. 1398. auctor est Thom. Walsingham. sed ii aereis rariores, quorum perinde inscriptiones atque etiam capitis ornatus, diversitatem quandam arguunt. Ac binorum quidem, qui hosce characteres praeferunt, FL HELENA AUGUSTA; in aversa vero facie, SECURITAS REI PUBLICAE: prior nitidissimus, Helenae caput exhibet tectum calyptrâ defuper reticulatâ et in cassidis modum protensâ, quae aures ipsas et capillos, praererquam qua fronti superfunduntur, abscondit. Alter eam exprimit, duplici unionum lineâ caput cinctam, crinibus ad aurem contractis et collectis, crispatis aliis fronti imminentibus, uti ferme omnes alii, ita tamen, ut superior capitis pars perinde tecta videatur; Utrumque vide apud C. du Fresne in Dissertat. de Numism. inf. aevi, ut et alios quosdam, quos ibidem erudite interpretatur etc. Utcumque vero sit de nummis hisce, id constat, ex iis inditam a vulgo Sanctarum Helenarum appellationem omnibus ferme num ismatis Augustorum CP. aevi inf. maximequeve iis, quos eiusmodi rerum studiosi, propter formatos male characteres aut vultus ipsos, vel quod nihil exquisitum contineant, solent aspernari. Forte, quod non Helenae duntaxat, ut Divis ascriptae, imagines, sed et crucigeros omnes nummos, sacri phylacterii aut encolpii vice ad collum quilibet appenderet; unde num mi huiusmmodi plerumque videntur perforati: quod quidem etiam ante Constantinum obtinuisse observavit in Anastasi Chiffletius; tametsi id potissimum tum primum profluxisse censendum est, ex nummis Helenae, Romae in eius thesauro inventis, vide supra; quae fortassis Pontifex distribuerit, ut feminae de Ecclesia bene meritae. Sed ex pecunia illa reperta, Pontificem Capitolium reaedificari et Castellum S. Angeli, curavisse, refert Walsingham p. 356. Quod autem harum S. Helenae monetarum vim mire commendat Ant. Bos. atque praesens esse adversus Comirialem morbum remedium, ait, ipsi relinquimus. Vide praefatum C. du Fresne n. 69.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”